Charter Document - 03340048

Charter Document - 03340048


Charter Number: 03340048
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1158 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Elyensis episcopus omnibus hominibus de honore sancte Etheldrede salutem Sciatis me dedisse et concessisse monachis de Ely terram quam Willelmus de Stapelford habuit in villa de Hadeham et quam idem Willelmus prefatis monachis in testamento suo donavit ita scilicet ut heredes Willelmi quinque solidos annuatim monachis pro eadem terra persolvant Hanc autem donationem facio saluo servitio meo quod ad hundredum pertinet Volo ergo et firmiter precipio quod prefati monachi supradictam terram libere et quiete et honorifice teneant et habeant supradicto modo et heredes Willelmi de monachis per prefatum servitium teneant salvo servitio meo Testibus Ricardo Elyensi archidiacono Willelmo de Amanvill magistro Rogero magistro Ernaldo Iohanne medico Radulfo dapifero Roberto camerario Everardo de Beche Roberto filio dapiferi