Charter Document - 03340047

Charter Document - 03340047


Charter Number: 03340047
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1133 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Elyensis episcopus omnibus hominibus de honore sancte Etheldrede salutem Universitati vestre notum facimus nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse ecclesie sancte Etheldrede et monachis nostris Elyensibus in liberam et perpetuam elemosinam duas acras et unam rodam terre et tres rodas prati in Straham quas Wigarus proest dedit et concessit eidem ecclesie et monachis in exitu vite sue sicut liberam terram suam quam dare et vendere potuit Volumus ergo et precipimus quod prefata ecclesia et monachi predictam terram et pratum libere et quiete et honorifice tenendo possideant salvo servitio quod ad hundredum pertinet Testibus Huberto clerico Gaufrido capellano magistro Ernulfo et Iohanne medicis magistro Rogero magistro Henrico magistro Willelmo Henrico clerico