Charter Document - 03340040

Charter Document - 03340040


Charter Number: 03340040
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1157 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Elyensis episcopus omnibus hominibus de honore sancte Eðeldreðe salutem Sciatis me dedisse et concessisse monachis Elyensis ecclesie perpetualiter villam de Marham ita integre et plenarie et libere sicut ego eam umquam melius habui vel aliquis predecessorum meorum ad supplementum victus eorum et ad caritatem et hospitalitatem domus augmentandam et corroborandam Volo igitur et presenti carta mea statuo quod predicta villa cum omnibus pertinentiis suis sicut supradictum est prememorate ecclesie Elyensi et monachis ibidem Deo servientibus ad honorem Dei et sanctarum ibidem quiescentium perpetua permaneat inviolabiliter et inconcussa Testibus Willelmo Eliensi archidiacono Ricardo thesaurario regis magistro Ernaldo de Lavent Roberto Cristiano Radulfo dapifero Alberto Anglico Alexandro clerico et Paiano clerico