Charter Document - 03340038
Charter Number: | 03340038 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1133 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nigellus Dei gratia Elyensis episcopus omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ad infirmariam monachorum Elyensium ecclesiam de Wratting et totam decimam de dominico monachorum in eadem villa similiter et totam decimam Stephani de Scalar in eadem villa et minus molendinum de Stok et ii piscarias quas vocant Sevelaves et Prideling Concedo etiam et confirmo prefate domui totam terram que fuit Engelrami presbiteri in Colna et totum servitium eiusdem terre salvo iure quod ad me pertinet Do etiam et concedo eidem domui totam decimam turbar[um] que fodientur in marisco de Blid enhal et de Chetesham ita quod reddatur ad certam terram quicumque fodiat in prefatis mariscis et consuetudinem quam habere solebam in eisdem Volo igitur et firmiter precipio ut omnia ista perhenniter remaneant ad usus supramemorate domus Testibus Willelmo archidiacono Ricardo filio Ilberti Ricardo de sancto Paulo Rad[ulph]o dapifero Alexandro pincerna Adam constabulario