Charter Document - 03340030

Charter Document - 03340030


Charter Number: 03340030
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1133 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Elyensis episcopus universis filiis et fidelibus sancte ecclesie salutem Sacrorum canonum sanxit auctoritas ut si qua ecclesia propria fuerit orbata persona cura episcopali in ministerium eiusdem ecclesie aliam sollicito intuitu esse substituendam Cuius nimirum auctoritatis sanctione subnixi cum ecclesia beati Cyrici de Suafham propria orbaretur persona Elye clerico meo eandem ecclesiam in elemosinam dedi et canonice commisi regendam Volo igitur et episcopali precipio auctoritate ut pretaxatus Elyas iam dictam ecclesiam cum terris et decimis et omnibus rectitudinibus tam in fundo Elyensis ecclesie quam in quocunque alio in eadem villa libere et quiete possideat De cetero volo et presentium auctoritate confirmo ut eadem ecclesia beati Cyrici sola sit mater et parochialis ecclesia totius ville de Suafham Hoc etenim coram predecessore nostro bone memorie Herveo episcopo iudiciali diffinitum fuit auctoritate sicut Willelmi archidiaconi et multorum aliorum attestatione comprobate didici Hanc siquidem donationem sigilli mei auctoritate corroboro Testibus Roberto abbate et aliis