Charter Document - 03340029

Charter Document - 03340029


Charter Number: 03340029
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1143 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Eliens[is] episcopus universis ecclesie filiis in Cristo salutem Intimatum est nobis a monachis sancti Sergii scilicet a Reginaldo priore de Swaveshuthe et a fratribus ibi secum commorantibus et ipsorum abbatis litteris signatis necnon et a monachis Croilandensibus quod quedam commutatio de terris in Dreituna inter eosdem et ceteros participes eiusdem ville facta est et ab eis omnibus concessa ita tamen quod nos eam scripto nostro sigillato confirmemus Quamobrem quia nostrum est omni iuste petitioni assentire maxime huic quam utrique ecclesie et ceteris participibus utilem fore intelligimus commutationem uti tempore Theobaldi quondam prioris de Swaveshuthe facta est et a fidelibus hominibus unius cuiusque feudi predicte ville iurata confirmamus et presentis carte sigillo communimus cum augmento vi acrarum que parti monachorum de Swaveshuthe tempore Reginaldi prioris adiecte sunt