Charter Document - 03340028
Charter Number: | 03340028 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1164 - 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilibus fratribus et amicis dilectis Roberto Dei gratia Herfordensi et Rogero Wigorniensi episcopis Nigellus eadem gratia Eliensis episcopus salutem et sincere dilectionis plenitudinem Noverit dilectio vestra quia mota est aliquando coram vobis controversia de ecclesia de Gamel versus ecclesiam de Colchestr quo eam possidet et longo tempore possedit quesitum esse a nobis quoto tempore predicta ecclesia eam possiderit et si aliqua intercesserit in tricennali possessione interruptio Nobis vero hec ad veritatis testimonium ab antiquioribus et veneratioribus in generali sinodo nostra inquirentibus ab eisdem constanter responsum est ecclesiam sancti Botulphi de Colchestr possidisse[t] ecclesiam de Gamelyngey continue et inconcusse xlv annis et ultra Hoc autem ideo sanctitati vestre innotescimus ne aliquis in periculum veritatis falsa nobis subgerendum in contrarium possit suadere Valete