Charter Document - 03340021

Charter Document - 03340021


Charter Number: 03340021
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1153 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus omnibus sancte ecclesie filiis et fidelibus salutem Universitati vestre notum facimus quod nos donationem Stephani de Scalar[iis] et Iuliane uxoris sue quam ipsi in honore Dei et domini nostri Ihesu Cristi et sancte Marie matris eius per concessum et consensum Willelmi heredis sui in perpetuam elemosinam dederunt Deo et sanctimonialibus ecclesie sancte Marie et sancte Radegundis de Cantebr cum Sibilla filia sua videlicet lxxx acras de terra sua cum quodam managio in Wratting liberas et quietas ab omni servicio et omni consuetudine preter danegild regis solummodo concedendo confirmamus confirmando corroboramus Volumus igitur et firmiter precipimus ut prefate sanctimoniales supranominatam elemos[inam] libere et quiete teneant et inconcusse Cui donationi et elemos[ine] si quis temerario ausu contraire vel eam cassare presumpserit anathematis gladio donec prefatis sanctimonialibus satisfecerit feriatur Testibus Willelmo Eliensi archidiacono Aug[ustino] et Adam et Waltero monachis Rogero capellano et Erm et Petro et Roberto Crest et Iohanne et Paiano clericis et Martino et Radulfo et Ricardo decanis et Radulfo dapifero et Alexandro pincerna et Stephano et Gaufrido de Scal[ariis] et Roberto de Cunint et Gaufrido filio Suani