Charter Document - 03340020
Charter Number: | 03340020 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus universis sancte Dei ecclesie filiis salutem Concedimus et hac carta nostra firmiter confirmamus sicut carta Sthephani regis Angl[orum] confirmata est donationem illam quam Will[elmu]s Monach[us] aurifaber de Sceltfordia fecit ecclesie et sanctimonialibus sancte Marie et sancte Radegundis de Cantebrugia de ii virgatis terre et de vi acris de prato et de iiii cotariis cum teneura sua in Scelfordia in elemosina pro anima regis Henr[ici] et pro Dei fidelibus Precipimus igitur ut ecclesia predicta terram prenominatam et pratum et cotario[s] ita libere et in pace et sine omni vexatione teneat sicut eidem ecclesie et sanctimonialibus a predicto Will[elm]o data sunt et a rege Steph[ano] concessa et confirmata Testibus Will[elm]o archidiacono Ric[ardo] de sancto Paulo Ric[ardo] de Pontecardon Ric[ardo] filio Ilberti magistro Ernulfo Ioh[ann]e de sancto Albano Gileb[er]to clerico Radulfo dapifero Alexandro pincerna Henrico Peregrino