Charter Document - 03340019

Charter Document - 03340019


Charter Number: 03340019
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

N Dei gratia Eliensis episcopus universis parrochianis suis et omnibus fidelibus presentibus et futuris salutem Nostri interest officii rebus pauperum Cristi usibus assignatis tuitionem et presentem exhibere et futuram providere Propterea donationem quam venerabilis comitissa Constantia uxor Eustach[ii] filii regis [fe]cit sanctimonialibus de Cantebrigg in elemosinam de tota piscatura et aqua que burgo de Cantebr pertinet et de quietatione totius terre sue super qua donatione domini nostri S regis Anglor[um] cartam inspeximus confirmatoriam Nos quoque presenti scripto confirmamus et corroboramus et nulli violabilem esse deinceps episcopali auctoritate precipimus ita quod si quis ausu temerario eam violare presumpserit iram Dei omnipotentis incurrat et anathematis vinculo innodetur