Charter Document - 03340017

Charter Document - 03340017


Charter Number: 03340017
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1133 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Elyensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis et fidelibus salutem et Dei benedictionem et suam Concedimus et confirmamus et hac carta nostra corroboramus omnes elemosinas et donationes et possessiones canonicorum sancti Egidii a quocumque sibi datas Nichilominus autem concedimus omnibus aliquid beneficii eis impertientibus vel eos et eorum res manutenentibus et consulentibus partem et fraternitatem omnium benefactorum et orationum conventus ecclesie nostre et nostrarum et quod maius est ab omnium bonorum retributore retributionem accipiant Si quis vero aliquid possessionum vel dignitatum vel libertatum suarum minuere vel surripere presumpserit divino subiaceat iudicio donec penitentia ductus quod versus eos deliquierit emendaverit Valete