Charter Document - 03340008

Charter Document - 03340008


Charter Number: 03340008
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1109 - 1128
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego H[erveus] Dei gratia Elien[sis] episcopus primus concessi Germundo clerico meo omnia que habet in villa Eliensi ten[er]e libere et absque ulla consuetudine Non enim ministros ecclesie qui altario deserviunt et de altario vivunt dignum iudicamus consuetudini forensium secularium subiacere set ab omni exactione et gravatione consuetudine liberos et absolutos existere Volumus ergo et precipimus et ex auctoritate nobis commissa omnino interdicimus ne quis predicto clerico deinceps aliquam exactionem faciat aut eum in aliquo gravet nec etiam in domo sua aliquos notos aut extraneos hospitari faciat nisi eius voluntate aut nostra iussione fiat Hoc autem ei concessimus assensu prioris Vincentii et Elien[sis] capituli Hiis t[estibus]