Charter Document - 03340007

Charter Document - 03340007


Charter Number: 03340007
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte ecclesie filiis precipue mandatis regule eximii patris Benedicti obodientibus utinam minimus servus servorum Dei Herveus Heliensis ecclesie minister indignus propositum bene inceptum meliore fine concludere Ad laudem et honorem patroni monachorum sancti Benedicti rem noviter apud nos relatione dignam non immerito audientibus suavem retinentibus utilem adhuc nescientibus et fortasse profuturam notificare voluimus Tempore Henrici regis Anglorum ducis Normannorum anno regni eius in Anglia xvi comitatus in Normannia decimo in possessione ecclesie nostre erat quidam homo nomine Bricstan in villa que vocatur Catriz Hic testantibus vicinis eius iniuste nulli nocebat aliena non rapiens pacifice suis contentus erat Ipse etiam nec multum dives nec nimium pauper secundum laicorum ordinem in possessione mediocri seipsum et familiolam honeste regebat Vicinis suis indigentibus nummos non tamen ad usuram accommodabat sed propter infidelitatem multorum a debitoribus vadimonia retinebat Ita se inter utrumque habebat quod nec optimis viris melior neque malis deterior estimaretur Qui cum se quietum ab omni parte putaret nec alicui se esse invidiosum estimaret divina gratia velut rei exitus probavit inspiratus vinculis regule sancti Benedicti sese ligari et habitu insigniri desideravit Quid plura Venit ad monasterium nostrum in honore sancti Petri apostoli et sancte Etheldride constructum a monachis misericordiam petivit se suaque dicioni eorum tradere promisit Sed proh dolor ille iniquus per cuius invidiam de paradiso Adam cecidit illius posteritati usque ad novissimum qui venturus est invidere minime cessabit Verum Deus qui misericorditer omnia suaviterque disponit semper velut omnipotens de malis bona de bonis meliora facit Hoc cum a multis audiretur nam licet maioris non esset aliquantule tamen fame homo ille erat quidam Henrici regis minister specialiter autem diaboli servus armatus lupinis dentibus accurrit Verum ut sciatis quis vel qualis iste esset paululum a proposito digrediamur Hic Rodbertus nominatur et Malarteis cognominatur quod nos latina lingua malum artificem exponimus Nec immerito Ipse nanque nullum penitus aliud officium habebat nisi tantum omnibus insidiari Omnibus dico monachis scilicet vel clericis militibus et rusticis et totius ordinis hominibus tam religione famosis quam aliter viventibus sed ne mendacium incurrere videar frequenter hoc agebat quocumque suam maliciam dilatare valebat Omnes itaque equaliter pro posse accusabat ut omnes in damnum mitteret totis viribus elaborabat Cum alicui vel pluribus nocebat inter illos numerabatur de quibus dicitur Letantur cum male fecerint et exultant in rebus pessimis Si autem ex vero dampnare nequibat per eum qui in illo loquebatur diabolum inventor falsitatis mendax et pater eius efficiebatur Sed cum nullus etiam cum eo ab infantia inseparabiliter permanens huius viri mala non dico scribere sed etiam referre valeat nam iure mille artifex vocaretur redeamus ad incepta Audito ut diximus rumore predicti viri religionis habitum arripere cupientis magistri sui doctrinam qui semper mentitur aut decipit sequtus advenit ille Rodbertus Qui dicturus mendacium a mendacio incipiens ait nobis Hunc hominem Bricstan videlicet furem esse pecuniam regis propriam in latrocinio habere celare et ut criminis huius iudicium et ponam evadere valeat non causa alterius salutis monachatum querere sciatis Ipse namque thesaurum occultum invenit ex quo furtim sublato fenerator effectus est Tantorum itaque reus criminum latrocinii videlicet et usure presentie regis vel iudicum metuit assistere Quapropter huc ad vos ex regis imperio missus interdico ne illum in vestro collegio audeatis recipere Nos autem audita regis defensione timentes iram eius incurrere noluimus hunc hominum couti nostro coniungere Quid plura Sub fideiussoribus missus ducitur ad iudicium Radulfo autem Basso sedente pro tribunali congregatis etiam provincialibus universis apud Huntedoniam ut mos est in Anglia ego ipse Herveus cum abbatibus Rainaldo Ramesiensi et Rodberto Tornensi necnon clericis pluribus et monachis interfui Et ne vos longius protraham accusatus ille cum uxore presentatur crimina sibi falso imposita renovantur Ille non acta negabat quod non fecerat confiteri nequibat E contra de mendacio arguitur deridetur erat enim aliquantulum corpulentus mediocris persone et honestam ut ita dicam cheriem habebat Post multas vero illatas sibi sine merito contumelias velut Susannam preiudicaverunt ipsum cum omni omnino possessione ditioni regis tradendum Post tale iudicium cum sua reddere cogeretur que in promptu erant reddidit absentia ubi essent et qui essent debitores indicavit Sed cum plura reddere et maiora indicare compelleretur Anglica lingua That wat min lauert Godel mihtin that ic sege soth respondebat Quod nos Latini dicimus Mi domine scit Deus omnipotens quia veritatem dico Hoc verbo sepius repetito nichil aliud dicebat Propalatis omnibus que habebat afferuntur reliquie Qui cum iurare deberet dixit uxori sue Soror mea per illud quod nos astringit vinculum karitatis te adiuro ne me periurium incurrere patiaris Plus enim anime periculum quam corporis cruciatus expavesco Si igitur aliquid residui tua tibi conscientia demonstrat in medium proferre non differas Plus enim inimicus noster spiritualis animarum dampnationem quam carnis lacerationem desiderat Ad quem illa Domine inquit preter indicata nil omnino nisi xvi solidos et duos tantum anulos quattuor denarios appendentes habeo Quibus in presentia prolatis virago subiunxit Karissime coniunx modo iura securus ego postea confirmans mea teste conscientia te verum iurasse nuda manu ferrum calidum si iusseris coram omnibus qui videre voluerint portabo Quid multa Iuravit Ac deinde sub custodia ligatus ac Lundoniam ductus ibi in carcerem obscurum retruditur Ibique vinculis ferreis plus quam satis ponderosis fortiter et contumeliose constrictus famis et frigoris cruciatibus diuturnis non modico tempore coartatur Positus autem in tali miseria divinum auxilium pro posse suo et scientia tam gravi necessitate cogente adesse sibi postulabat Sed quia meritis suis que per modica vel ut verius dicam nulla esse credebat hoc se impetrare diffidebat sanctum Benedictum cuius se preceptis ut dictum est subditurum non ficte devoverat necnon sanctam virginem Egeldridam in cuius monasterio hoc idem se facturum previderat corde lacrimabili et voce qua poterat incessanter advocabat Hinc itaque oneratus ac constrictus ferro hinc frigore cruciatus illinc fatigatus ieiunio miserabilem vitam qui pro certo mori mallet quam infeliciter vivere iuxta estimationem meam integris quinque mensibus lugens in tenebris sustinuit Et videns nullum sibi humanum penitus adesse subsidium sanctum Benedictum et sanctam Egeldridam continuis gemitibus suspiriis singultibus quandoque lacrimis corde vel ore ruminando provocare non cessabat Quid plura Nocte quadam cum signa per urbem ad nocturnas laudes pulsarentur et ille in carcere cum ceteris angustiis ab omni cibo triduum continuasset ieiuniis iam pene deficiens et a corporis reparatione penitus desperans nomina sanctorum flebili voce repetebat Sed Deus clemens et misericors qui fons totius bonitatis indeficiens permanet qui nullum in necessitate positum spernit neminem pro potentia vel divitiis eligit satis optatam et propter desiderii augmentationem et ut adepta magis diligeretur dilatam tandem poscenti misericordiam suam exhibuit Adsunt enim clamanti sanctus Benedictus et sancta Egeldrida cum sorore sua sancta Sexburga Ille vero previum lumen quod sanctos antecedebat insolitum adesse expavescens manu sua oculos suos operuit Venientibus autem sanctis cum ipso lumine sancta Egeldrida prius locuta est Quid nos inquit Bricstan totiens lacrimis pulsas Quid nos tantis clamoribus commoves Ille quidem iam debilitates ieiunio nunc quasi in excessu mentis redditus et gaudio repletus pro tanto miraculo nichil omnino respondere poterat Tunc sancta subiungens ait Ego sum Egeldrida quam tu toties invocasti Hic adest sanctus Benedictus sub cuius habitu te Deo serviturum devovisti et a quo auxilium multoties poposcisti Vis liberari Audita hac voce revixit spiritus eius et quasi de somno evigilans ait Domina mea si aliquo modo vivere possem ab isto execrabili carcere exire vellem Sed iam me diversis angustiis sic afflictum video quod amissis viribus corporis omnibus evadendi spem nullam ulterius habeo Tunc sancta virgo ad sanctum Benedictum conversa dixit Sancte Benedicte quare non facis quod tibi a Domino preceptum est Ad hec verba vir venerabilis Benedictus manum suam ad boias misit et ex utraque parte fregit atque de pedibus vinculati sic extraxit quod ille nichil omnino sensit et plus iussu quam actu illas fregisse visus est Qui cum ab eo illas removisset de manu quasi indignans proiecit trabem que solarium illius ergastuli sustinebat tam fortiter percussit quod fissuram in ea non modicam fecit ac de sonitu tante percussionis exterriti custodes quid super solarium iacebant omnes evigilati sunt Qui timentes fugisse vinctos accensis luminibus festinanter ad carcerem cucurrerunt Invenientes autem hostia penitus integra ac firmata adhibitis clavibus intraverunt Videntes vero illum quem ligatum miserant solutum magis mirati sunt Et interrogantibus de tanto sonitu quem audierant vel quis eum fecisset qui etiam compeditum solvisset alius quidam in carcere cum eo ligatus illo tacente respondit Nescio que persone cum maximo lumine carcerem intrarunt et cum isto socio meo plura locuti sunt Sed quia ei dicerent vel facerent ipsum qui melius scit interrogate Conversi ad illum dixerunt Dic nobis quid audisti vel vidisti Et ille Sanctus inquit Benedictus cum sancta Egeldrida et sorore sua Sexburga hic affuerunt et conpedes de pedibus meis abstulerunt Si vero non creditis mihi vel oculis vestris credite Illi autem viso miraculo nec inde dubitantes mane facto Mathildi regine que tunc forte in eadem erat urbe nuntiaverunt At illa Radulfum Bassum qui eundem Bricstan preiudicari iusserat et hoc factum arte magica peractum adhuc dicebat ad carcerem misit Qui veniens illuc quasi irrisorie sicut dudum fecerat cum eo cepit loqui Quid agis Bricstan Nunquid per angelos suos tibi locutus est Deus Nunquid ad te in carcerem descendit Enarra michi que sunt hec maleficia tua Ipse vero velut mortuus nullum omnino dedit responsum Tunc Radulfus videns quomodo conpedes ille fracte fuerant audiens etiam per socium illius de personis tribus que cum lumine carcerem intraverant de verbis que locute fuerant de sonitu quem fecerant et animadvertens hec indubitanter divinitus contigisse abundanter cepit flere Et conversus ad Bricstan ait Frater servus sum ego sancti Benedicti et sancte virginis Egeldride in eorum amore mecum loquere At ille respondit Si servus es sanctorum predictorum bonus est adventus tuus Ista vero que vides vel audis circa me patrata vera scias esse non magica Radulfus autem apprehendens illum ad presentiam regine et multorum qui aderant baronum gaudens et plorans duxit Interim rumor ille ocior qualibet volucre totam urbem Lundonie pervolans aures omnium pene civium attigit Tunc cives undique in colum clamorem attollunt omnis sexus et etas in commune nomen Domini benedicunt et ad curiam ubi ductum esse audierant currunt Lacrimas letitie quamplurimi fundunt ceteri mirantur que vident vel audiunt Regina vero gaudio repleta erat enim bona Cristiana pro tanti novitate miraculi iubet per omnia civitatis monasteria signa pulsari et ab omni ecclesiastici ordinis conventu laudes Deo cantari Cumque ille quamplures ecclesias civitatis devotas Deo gratias referens ex abundanti gaudio sue liberationis visitaret turba multa per vicos eum sequebatur et precedebat et quasi novum hominem unusquisque videre cupiebat Cum autem beati Petri basilicam que Westmonasterium Anglie nuncupatur devenisset abbas eiusdem loci Gislebertus vir litteris liberalibus et divinis eruditissimus cum omni grege monachorum et apparatu ecclesie obviam illi processionem extra monasterium duxit Dicebat enim Si hominis alicuius mortui reliquie in ecclesia festive recipi debent multo magis vivas reliquias hunc videlicet hominem honorifice suscipiamus De mortuo nanque ubi sit spiritus eius nos adhuc in fragili vita positi dubitamus de isto vero quod a Deo qui nichil iniuste facit in nostra presentia visitatus ac liberatus sit non ignoramus Cumque Deo pro posse suo iuxta estimationem suam venerationem debitam pro illius liberatione reddidissent regina illum ad ecclesiam sancte virginis Egeldride in Eliensi insula cum grandi honore et gaudio remisit Ego autem et omnis monachorum conventus cum cereis et crucibus processionaliter obviam ei Te Deum laudamus cantantes exivimus Cumque illum festive ut decebat in ecclesiam introduceremus divinis laudibus celebratis monachilem habitum quem diu desideraverat in honore sanctissimi Benedicti liberatoris sui ei tradidimus Boias autem quibus compeditus fuerat ob honorem sancti Benedicti qui eas confregerat necnon venerationem virginis Egeldride que collega illius astiterat in eadem ecclesia suspensas quasi memoriale tanti miraculi ad populi spectaculum posuimus ibique non modico tempore ut per eas resciretur dependere vise sunt Hec venerabilis patris Benedicti opera sancte matris ecclesie filiis notificare voluimus non quia satis non fecisset maiora sed quia ista sunt noviora et nostris temporibus in finibus Anglie inusitata videntur Nec de beato patre nostro Benedicto ullus miretur si magna et etiam inestimabilia faciat quippe qui papa Gregorio teste in latice producto de rupe Moysi coequatur in corvi obodientia Helie assimilatur in ferro de profundo abissi revocato Heliseus dicitur in discipulo iussu suo super aquas ambulante Petro coniungitur Ipse etiam ut notum est propheta previdendo futura fuit apostolus patrando miracula extitit vel ut brevius dicam omnium iustorum spiritu plenus fuit Quia ergo sine scrupulo novimus de ipso quod quecumque voluerit consequitur a Domino letabundi maneamus in illius servitio scientes nos eius prece non privari denario Si autem sanctus Benedictus huic auxilium non negavit qui se suum fore monachum devovit quale subsidium his qui ultro vinculis regule illius iam constringuntur suppeditabit Multis evidentibus documentis manifeste patescit quod benignus magister iam a Deo in colis glorificatus pro supplicibus discipulis indesinenter intercedit eisque cotidie in necessitatibus suis efficaciter subvenit Nos itaque qui iam lene iugum Cristi suscepimus et pondus diei et estus in eius vinea laborantes ferimus in bonitate Dei constantes et perseverantes certi esse debemus quod meritis et precibus signipotentis didascalici nos proteget atque salvabit omnipotens Dominus Obnixe ergo ipsum exoremus conditorem universorum ut nos egredi faciat de Babilonia et de finibus Chaldeorum et in Ierusalem currere per suorum observantiam mandatorum ibique ad laudandum se nos in eternum collocet in consortio civium supernorum omnipotens et misericors Deus qui vivit et regnat per omnia secula seculorum Amen