Charter Document - 03339060

Charter Document - 03339060


Charter Number: 03339060
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Auctoritate Dei patris omnipotentis et beate Marie Virginis et omnium sanctorum et presentis synodi excommunicamus omnes illos qui ecclesiam Karli et ecclesias ipsi subiectas malitiose suo iure privare presumunt aut per malitiam libertates earundem infringere vel conturbare contendunt Item omnes illos excommunicationis sententia innodatos denuntiamus qui pacem et tranquillitatem domini regis et regni iniuriose perturbare presumunt et qui iura domini regis iniuste detinere contendunt Hiis adicimus omnes illos simili sententia innodatos qui scienter et prudenter falsum testimonium perhibent vel perhiberi procurant vel etiam qui tales testes scienter producunt vel subornant in causa matrimoniali ubi scilicet agitur contra matrimonium vel ubi agitur ad alicuius exheredationem hiis adicimus violatores sequestrorum nostrorum Premissa autem omnia tam salubriter instituta non tantum a nobis set sicut premisimus sanctorum conciliorum statuta ab omnibus nobis subditis precipimus inviolabiliter observari Eos autem qui contravenire presumpserint censura qua convenit puniemus Excommunicamus etiam omnes illos qui odio vel lucri causa aliis crimina falso imponunt pro quibus mors vel exilium aut membrorum mutilatio vel exheredatio seu bonorum spoliatio vel fame minoratio sequi debeat si iudicialiter convincantur Et ne quis negligentie sue excusationem possit pretendere iniungimus quod citra festum beati Iohannis baptiste scripta in ecclesiis habeantur quodque a presbiteris frequenter revolvantur ut ea quasi cordetenus colligant et que fuerint exponenda laicis sciant et valeant evidenter pandere in vulgari quo pastores de cura coronam et oves per obedientie meritum gaudia possint recipere repromissa prestante domino nostro Iesu Christo []