Charter Document - 03334001

Charter Document - 03334001


Charter Number: 03334001
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1243 - 1244
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est convencio facta in curia domini regis apud West anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo octavo coram Rogero de Thurkelby Iohanne de Nevill Gilleberto de Preston et Iohanne de Cobeham iustic[iis] domini regis in banco inter Walterum Karl episcopum et Iohannam que fuit uxor Wymerii de Thorington videlicet quod cum ipsa peteret versus eundem episcopum tertiam partem manerii de Elreton cum pertinentiis ut dotem suam que ipsam contingeret de libero tenemento quod fuit predicti Wymerii quondam viri sui idem episcopus concessit dicte Iohanne tertiam partem predicti manerii et illam ei reddidit salvo iure heredis Willelmi de Picheford cum ad etatem pervenerit et inde loqui voluerit quod dicta Iohanna duas partes predicti manerii que eidem episcopo rem[isit] caperet ad firmam usque ad etatem predicti heredis pro quinquaginta marcis per annum quas ipsa reddet eidem episcopo annuatim et assignatis vel exsequitoribus suis si de eo interim humanitus contigerit ad duos terminos anni videlicet ad Pasch viginti quinque marcas et ad festum sancti Michaelis viginti quinque marcas Et ad istam conventionem fideliter observandam predicta Iohanna concessit quod si defecerit in solucione predicte pecunie ad aliquem predictorum terminorum bene licebit predicto episcopo et assignatis et exsequitoribus suis distringere dictam Iohannem tam pro firma supradicta quam pro expensis et dampnis siqua pro defectu dicte solucionis incurrerint per omnes terras et catalla sua in predicto manerio et similiter per omnes alias terras ipsius Iohanne quas habet in Anglia absque contradictione vel impedimento ipsius Iohanne vel suorum quousque eidem episcopo et assignatis vel exsequitoribus suis tam de firma supradicta quam de expensis et dampnis siqu pro defectu dicte solucionis incurrerint plenarie fuerit satisfactum Et si ita contingat quod dicta Iohanna ante legitimam etatem dicti heredis Willelmi de Picheford in fata discedat dictum manerium de Elreton cum omnibus pertinentiis suis plenarie et integre et absque omni contradictione ad ipsum episcopum et ad assignatos et exsequitores suos revertetur Et ad maiorem securitatem dicti episcopus et Iohanna huic scripto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus dominis Ricardo persona de Roubyr Iohanne capellano Galfrido de Leuekenor Roberto de Dacr Waltero de Ewelm magistro Willelmo phisico Ada de Wyggehal Thoma de Thorenton Roberto de Ryppele et aliis