Charter Document - 03332002
Charter Number: | 03332002 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presens scriptum visuris frater Walterus Dei gratia episcopus quondam Karl salutem in domino Cum redemptionis nostre remedium a divina miseratione per sanguinem pretiosissimi agni immaculati et incontaminati Iesu Cristi nobis defluxerit gloriam summi honoris et supreme reverentie preconium iuxta omnem possibilitatem nostram humili devotione nos decet eidem exibere Cum igitur hunc sanguinem ut creditur firmiter in argumentum dilectionis et augmentum meritorum fidelium misericorditer in terris dimiserit divina clementia catholicos ecclesie filios ex ea que in nobis est ad Deum et [ad] proxim[um] caritate ut eidem nobiscum debitum exhibeant honorem dignum est non solum vocare verum etiam [invi]tare et trahere Hinc est quod de divina miseratione et gloriose virginis Marie et omnium sanctorum meritis confisi omnibus qui ad dictum dominicum sanguinem apud Westm venerint venerandum vere contritis et pure confessis quorum dioecesani id ratum habuerint de iniuncta sibi penitentia xl dies misericorditer relaxamus Datum Oxon anno gratie MCCXLVIII iiii idus Maii