Charter Document - 03332001

Charter Document - 03332001


Charter Number: 03332001
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

De utensilibus dimittendis Ad hec cum rectores et vicarii perceptionem proventuum ecclesiasticorum de utensilibus domus sue necessariis sibi valeant providere quibus successores eorundem vacuam possessionem amplectentes et inprovisi indigere frequentius dinoscuntur iuris equitate suffulti statuimus quod rectores et vicarii cedentes vel decedentes utensilium suorum omnium competentem portionem successoribus suis relinquent qua domus dimissa honeste post eorum cessionem vel obitum sunt instructa cum res empta ex pecunia ecclesiastica ipsius ecclesie res esse merito censatur Rad[ulfu]s episcopus in synodo sua celebrata in ecclesia cathedrali Karl die iovis iii idus Maii anno Domini millesimo cc octogesimo tertio