Charter Document - 03331074

Charter Document - 03331074


Charter Number: 03331074
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1231
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Henricus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normann[ie] Aquit[anie] et comes Andeg[avie] archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus iustic vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Karl et venerabili patri Waltero Karl episcopo et successoribus suis et priori et canonicis Karl in eadem ecclesia Deo servientibus omnes terras et redditus tenementa et possessiones iura et dignitates libertates et liberas consuetudines que eis a nobis vel antecessoribus nostris vel aliquibus aliis collata sunt vel conferenda sicut carte donatorum rationabiliter testantur vel testabuntur Concessimus etiam eidem episcopo et successoribus suis quod ipsi et prior et canonici Karl et eorum successores habeant imperpetuum per omnes terras suas et tenementa sua thal et theam et infangethef et utfangenthef et quod ipsi et omnes homines eorum sint quieti imperpetuum erga nos et heredes nostros vicecomites constabularios prepositos et omnes ballivos nostros de thelon et quod ipsi et omnes homines eorum et omnes homines de feodis suis sint quieti imperpetuum erga nos et heredes nostros vicecomites constabularios prepositos et omnes ballivos nostros de passagio pontagio lestagio stallagio et de conductu thesauri et de operationibus castellorum domorum murorum fossatorum pontium calcetorum vivariorum stagnorum et clausuris parcorum et de omnibus aliis operationibus et de sectis shyrarum wapentak hundred[orum] et trethingorum et de auxiliis vicecomitum et de murdro et de francoplegio et de visu franciplegii et de misericordiis et de finibus pro transgressionibus et misericordiis et pro licentia concordandi et de eschapiis latronum et de bobus de seisina et de placitis querelis et omnibus exactionibus ad nos vicecomites constabularios vel aliquos alios ballivos nostros pertinentibus Concessimus etiam eidem episcopo et successoribus suis quod nullus vicecomes constabularius vel alius ballivus noster ingressum vel posse habeat in predictis terris feodis vel hominibus set totum ad predictum episcopum et successores suos et eorum ballivos pertineat preter attachiamenta de placitis corone ad que quidem cum coronatores venerint facienda ea ita faciant quod in nullo ledatur libertas predicti episcopi vel successorum suorum Omnes autem predictas libertates concessimus ita quod predicti prior et canonici Karl et omnes successores sui subsint et respondeant et satisfaciant predicto episcopo et omnibus successoribus suis et nulli alii nisi de voluntate eiusdem episcopi et successorum suorum de omnibus predictis sicut nobis aut heredibus nostris aut vicecomitibus aut constabulariis vel aliis ballivis nostris subessent et responderent et satisfacerent de eisdem si ad nos illa pertinerent Concessimus etiam quod idem episcopus et successores sui distringere possint predictos priorem et canonicos Karl terras et feoda et homines de terris et feodis illorum et omnes homines de terris et aliis feodis ipsius episcopi et successorum suorum ad omnia predicta sicut nos ad eadem eos distringere possemus aut heredes nostri aut vicecomites aut constabularii vel aliqui alii ballivi nostri si predicte libertates aut quietantie concesse non fuissent Concessimus etiam predicto episcopo quod si aliquas libertates aut quietantias ex hiis que continentur in carta ista concesserit priori et canonicis Kar nos eas confirmabimus Concessimus etiam eidem episcopo et successoribus suis et priori et canonicis Kar et eorum successoribus quod omnes homines eorum sint liberi et quieti imperpetuum de omnibus iuratis et assisis et recognitionibus faciendis preterquam in attingendis propriis dominicis nostris per iuratam si opus fuerit infra comitatum ubi manentes fuerint si forte contentio inter nos et ipsos et alios oriatur ita quod occasione talis iurate si forte evenerit per vicecom[ites] vel alios ballivos nostros non occasionentur nec libertas eiusdem episcopi vel successorum suorum in aliquo ledatur Concessimus etiam eidem episcopo et successoribus suis si aliquis hominum de terris vel feodis suis sive de terris vel feodis prioris et canonicorum Karl pro delicto suo vitam aut membrum debeat amittere vel fugerit et iudicio stare noluerit vel aliud delictum fecerit pro quo debeat catalla sua perdere ubicumque iustitia fieri debeat sive in curia nostra sive in alia curia omnia catalla illa sint predicti episcopi et successorum suorum et liceat eis sine disturbatione vicecomitum et quorumcumque ballivorum nostrorum et aliorum ponere se in seisinam de predictis catallis in predictis casibus et aliis quando ballivi nostri si ad nos pertinerent catalla illa in manu nostra ea seisire possent et deberent Concessimus etiam eidem episcopo et successoribus suis quod quotienscumque aliqui malefactores capti fuerint in predictis terris vel feodis per ballivos eiusdem episcopi vel successorum suorum de quibus non possit vel non debeat fieri iudicium in curia predicti episcopi vel successorum suorum vicecomites et ballivi nostri recipiant predictos malefactoresr sine difficultate et dilatione super forisfacturam nostram quandocumque ballivi predicti episcopi et successorum suorum dictos malefactores predictis ballivis nostris liberare voluerint Concessimus etiam eidem episcopo et successoribus suis quod habeant imperpetuum omnia amerciamenta de omnibus hominibus de terris et feodis suis [et] de priore et canonicis Karl et eorum successoribus et de omnibus hominibus de terris et feodis omnibus eorundem que amerciamenta ad nos vel heredes nostros vel vicecomites aut constabularios vel aliquos alios ballivos nostros possent pertinere si ipsa amerciamenta predictis episcopo et successoribus suis concessa non fuissent et quod idem episcopus et successores sui habeant potestatem ad distringend omnes predictos ad amerciamenta eis reddenda Prohibemus insuper super forisfacturam nostram decem librarum ne quis de predictis amerciamentis colligendis vel recipiendis sine districtione inde facienda nisi per voluntatem eiusdem episcopi aut successorum suorum se intromittat Concessimus insuper eidem episcopo et successoribus suis quod licet aliqua libertatum per nos ipsis concessarum processu temporis quocumque casu contingente usi non fuerint nichilominus tamen postea utantur libertate eadem sine aliqua contradictione non obstante eo quod aliquo casu ea usi non fuerint Omnes autem predictas libertates et quietantias concessimus sepefato episcopo et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus episcopus et successores sui et predictus prior et canonici Karl et successores sui et omnes homines eorum et terre et feoda et omnes homines de feodis illis et terre et alia feoda ipsius episcopi et omnes homines de feodis illis habeant predictas libertates et quietantias bene et in pace integre et plenarie in omnibus rebus et locis imperpetuum sicut predictum est Hiis testibus dominis Hugone Linc Iocelino Bathon Thoma Norwyc episcopis Huberto de Burgo [comite Kanc iusticiario Anglie Philippo de Albiniaco Godefri]do de Craucumbe Hugone Dispensatore Ran Briton Waltero de Kirkeham decano sancti Martini London Alexandro archidiacono Salop Henrico de [Ca]pell Ricardo filio Hugonis et aliis Dat per manum venerabilis patris Radulfi Cicestr episcopi et cancellarii nostri apud Oxon xv die Iulii anno regni nostri xv