Charter Document - 03331064

Charter Document - 03331064


Charter Number: 03331064
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Explicunt constitutiones synodales secundum usum ecclesie Karli Quia docente facti experientia que rerum efficax est magistra perpendimus quod laici clericis plus solito sunt infesti contra iura ac libertates ecclesiarum ecclesiasticasque personas fictis et fabricatis imaginationibus et versutiis indies mollientes Unde dispendia infinita et plurima incomoda didiscimus evenisse et graviora in futurum evenire probabiliter formidamus nisi de remedio oportuno celiriter sit provisum auctoritate nostra pontificali presenti sacrosancta synodo approbante excommunicamus omnes illos et singulos qui personas ecclesiasticas ad quas spectat perceptio decimarum vel eorum ministros vel alios ab eisdem deputatos decimas suas colligere in locis ubi novem partes a decima separantur vel eas per eadem loca per que novem partes cariantur aut per alia loca congrua cariare vel eas vendere et de eisdem libere disponere vel per fraudem volentes huius decimas emere quominus emant malitiose impediunt sed perturbant necnon omnes et singulos qui decimas spergent in foveis vel per sulcos bestiis consumendos et eos qui per acervos alias gelimas secundum laudabilem consuetudinem decimare consueverant Sparsim per garbas decimant et qui ad orriorum ostia decimare solebant in campis dimittunt contra voluntates [] in ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum preiudicium et gravamen Nos etiam omnes et singulos eadem sententia innodamus qui pretextu sue maioris potentie vel ratione sui dominii temporalis vel longeve consuetudinis que dicendum est potius corruptela allegantes in derogationem ecclesiastice libertatis nullis licere suas decimas emere ipsis contradicentibus vel invitis ementibus gravem lesionem corporalem vel aliud enorme dispendium illa occasione inferunt vel inferri procurant Et ne quis subditorum nostrorum auceps excommunicationis periculum ignoranter incurrat statuendo precipimus omnibus capellanis parochialibus per nostram Karln diocesim constitutis quod hanc nostram constitutionem synodalem ter in anno in suis ecclesiis iuxta formam in constitutione synodale que incipit Item quia peccatum ariolandi traditam et una cum illa constitutione promulgare publice et solempniter non postponant