Charter Document - 03331062
Charter Number: | 03331062 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De habitu clericorum et indumentis [Q]uia vita presbiterorum a vita vulgari debet esse semota presenti constitutione synodali duximus statuendum ut presbiteri universi et singuli diocesis Karln sicut decet in habitu et incessu a ceteris distinguantur propter quod inhibemus ne presbiteri ipsi in synodis sanctis capitulis congregationibus coram loci ordinariis capis manicatis vel aliis indumentis levitatis seu lascivie notam pretendentibus publice utantur set coram eis in locis predictis capas clausas gerant reverenter vel saltem superpelliceo usque festum sancti Petri ad vincula citra quod de capis clausis sibi providere poterunt sicut decet alioquin huiusmodi indumenta fabrice Pontis de Eden iuxta Karl totaliter nisi ea iusto pretio redemerint applicentur