Charter Document - 03331057
Charter Number: | 03331057 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De decimis garbarum et feni dandis ut patet [Q]uamvis Deus cuius est orbis terrarum et universi qui habitant in eo deterioris conditionis esse non debeat quam dominus temporalis nonnulli tamen ad ipsum Deum a quo bona cuncta procedunt qui decimas in universalis dominii signum sibi reddi precepit respectum debitum non habentes personas ecclesiasticas ad quas decime huiusmodi pertinent et deputatos ab eis decimas colligere in locis ubi novem partes a decima separantur et eas cariare per eadem loca per que novem partes cariantur et alia loca congrua ac eas vendere et de illis libere disponere impediunt et malitiose perturbant et quod dolentes referimus nonnulli ipsas decimas spergunt in foveis seu eas proiciunt bestiis consumendas Aliqui etiam ubi insimul debuerant decimare secundum laudabilem consuetudinem sparsim per garbas decimant Alii vero in campis decimant qui consueverunt decimas ad eorum horreorum hostia cariare Nos igitur sanctorum patrum et predecessorum nostrorum vestigiis inherentes premissa sive eorum aliquod decetero fieri prohibemus