Charter Document - 03331056
| Charter Number: | 03331056 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1258 - 1259 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
De decimis vicinorum detentis iniuste [] [A]d hec audivimus quod quidam iustitie contemptores decimas vicinorum quidam vero proprias in quarum possessione hactenus non steterint manu laicali et armata invadere non formidant Nos preteritis edocti periculis ut obviemus futuris auctoritate Dei patris et approbatione presentis synodi sacrosancte excommunicamus omnes illos qui decetero talia presumpserint ac eorum fautores et sine nostra conscientia salva superiorum auctoritate nullatenus absolvendos pene decernimus esse subdendos cum quemquam non deceat propria auctoritate invadere quod per iudicis officium habet exponi
