Charter Document - 03331047

Charter Document - 03331047


Charter Number: 03331047
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

De primo legato averiorum [Q]uoniam inter ecclesiarum rectores ac vicarios ac eorum parochianos per exactionem diversam primi melioris averii defunctorum contentiones diverse et plures sepius oriuntur earum materias prorsus pro viribus amputare curantes prestationem dicti averii primi fieri statuimus in nostra diocesi uniformem videlicet quod si vir coniugatus aut solutus testatus vel intestatus seu vidua in fata decedat quod inter mobilia decedentis secundum veram estimationem quod primum melius invenitur pro decimis sive minoribus oblationibus ac aliis iuribus in quibus matrici ecclesie sue dum vixit oblitis ecclesie eidem sine contradictione aliqua reservetur Precipimus etiam quod de illo primo cum ecclesie existat testandi de illo vel illud assignandi seu donandi decedens non habeat facultatem In contradictores vero et rebelles sive impedientes canonica premissa monitione excommunicationis sententiam precipimus promulgari Et quia plerique quod inter bona defuncti primum melius invenitur non asserunt suum esse ut sic ecclesiam suo hire valeant defraudare illos sic excommunicari precipimus decernentes insuper in favorem ecclesie ipsos in sua assertione audiendos non esse nisi prius de suo titulo docuerint evidenter Si vero uxor defuncti vel eius liberi ipsum pauperem decessisse proponant quod soluto ecclesie nichil remanebit equivalens apud eos precipimus quod cum de paupertate ipsius legitime constiterit nichil eo nomine exigatur nisi prius quod specialiter ecclesie secundum morem loci duxerit relinquendum Si autem aliquid nomine primi averii melioris vel quid de muliere coniugata que de mariti sui dominio subiecta esse dinoscitur cum in fata decedat ecclesia percipere debeat locorum consuetudinibus duximus relinquendum Statuimus ut coniugati qui sine prole decedunt de medietate bonorum omnium mobilium si pueri suscitentur de tertia parte sine impedimento vel contradictione disponant nullusque inhibeat vel impedimentum prestet quominus de premissis suum possit condere testamentum Si quis vero super huiusmodi malefacto convictus fuerit excommunicatus publice nuntietur