Charter Document - 03331041
Charter Number: | 03331041 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De laico qui crimen ponit super aliquam pro lucro [I]tem quia peccata metu pene multotiens omittuntur precipimus quod si laicus crimen perpetraverit propter quod de hire pena publica sibi infligi debeat et super hoc convictus fuerit vel confessus in penam pecuniariam nullatenus commutetur nisi aliqua causa honesta subfuerit propter quam alicui oportuerit ordinare Solempnis vero cum iniuncta fuerit commutari non potest vel etiam iterari Clerici vero qui penitentiam solempnem sustinere non debent si super simplicibus convincantur ab officio suspendantur et absque nostra conscientia minime relaxentur ut si per nos cum ipsis dispensari possit vel non valeat ut convenit estimari Et ut huiusmodi crimina debitum fructum penitentie consequantur ad nostrum erunt penitentiarium transmittendi qui preter penam in iudicio eis inflictam pro qualitate delicti eis iniunget prout viderit penitentiam salutarem