Charter Document - 03331039

Charter Document - 03331039


Charter Number: 03331039
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ne quid exigatur pro sacramentis ecclesiasticis ecclesie aut criminibus celandis [C]um parentes filiis et non filios parentibus conveniat thesaurizare precipimus quod pretextu alterius consuetudinis archidiaconus et officialis eius vel decani aut quilibet alius pro sepulturis exequiis mortuorum benedictionibus nubentium installationibus abbatum vel priorum vel missionibus clericorum in possessionem beneficiorum suorum nichil exigant omnino nec pro administrando aliquo sacramento quis quicquam recipiat vel aliquo modo querat set omnia absque pacatione pecunie vel perceptione libere conferantur cum id absque nota simonie fieri non valeat Laudabiles consuetudines si que super hoc pia devotione fidelium fuerint introducte faciemus iuxta statuta concilii generalis cognita veritate coram nobis firmiter observari Item cum non nisi peccata Cristum a sua sede que est anima iusti propellant precipimus et per aspersionem sanguinis Iesu Cristi anxie obsecrantes quod archidiacon[i] et alii ecclesiarum prelati taliter peccata suorum corrigant subditorum ne pecuniam vel aliquid aliud animarum lucro preferre per facta contraria videantur Nos vero eos quos pro celandis criminibus vel supprimendis aut remissius puniendis pecuniam vel aliquid aliud didicerimus recepisse graviter puniemus