Charter Document - 03331038
| Charter Number: | 03331038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1258 - 1259 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
De visitatione et procuratione et modo visitandi [I]tem cum non sit porrigendus retributionis denarius nisi in vinea laborantibus et operarius mercede sua sit dignus et alibi scriptum sit Qui non laboret non manducet et procuratio merces sit et sustentatio visitantis precipimus quod ab ecclesiis quas personaliter non visitant procurationes exigere vel recipere non presumant Cum autem visitant evectionum numerum in concilio Lataranens statutum nullo modo excedant set tam in equis quam in familia victualibus et aliis necessariis ita se habeant moderate quod iuxta tenorem nove constitutionis archid[iaconos] contingentem ipsorum procuratio non excedat et ut secundum apostolum non que sua set que Iesu Cristi sunt querere videantur in suis visitationibus providere procurent quod in qualibet ecclesia sit canon misse secundum quod est in ecclesia Ebor vel Sar correctus et districte precipiant quod et nos similiter precipimus quod secundum formam concilii generalis diurnum officium pariter et nocturnum sacerdotes parochiales quantum eis dederit Deus in suis ecclesiis studiose celebrent et devote nec inde recedant donec ante missam vel postquam horas diurnas compleverint sicut decet Iniungant scilicet eisdem quod nos similiter iniungimus quod non solum verba canonis maxime in consecratione corporis Cristi distincte proferant et aperte verum etiam psalmos et hympnos et ceteraque omnia que in laudem Dei in ecclesia recitantur absque cincopatione et precipitatione qualibet dicere non omittant nec versum sequentem in psalmodia incipiant donec precedentis ultima dictio terminetur Qui vero secus egerint graviter puniatur Item precipimus quod archidiaconus ab ecclesiis a quibus propter earum tenuationem nulla procuratio hactenus recipi consuevit sive a beneficiis clericorum nostrorum lateribus nostris adherentium oneraque nostra nobiscum portantium qui a procurationum prestatione inmunes esse consueverunt ab antiquo nullam procurationem sine speciali nostra licentia extorquere presumant set nec sententia aliqua visitatos involvat iniuste ut ab eis pecuniam extorqueant consequenter
