Charter Document - 03331029

Charter Document - 03331029


Charter Number: 03331029
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

De residentia vicariorum [I]tem cum ad nostrum spectet officium scrutari pro viribus ne quid fiat in subditorum nostrorum discrimen aut cedere possit statuimus quod vicarii decetero in ordine sacerdotii suis ecclesiis deservire personaliter non omittant Non residentium vero vicarias exnunc in manus nostras duximus capiendas et si circa festum beati Petri ad vincula ad ecclesias suas non redierint personalem facturi residentiam in eisdem vicarias extunc eas pronuntiamus vacantes ipsis dumtaxat exceptis cum quibus[ex] causa honesta et rationabili super eorum absentia duximus dispensandum Statuimus quod rectores et qui parochiales ecclesias habent in quibus non sunt vicarii constituti in ipsis personaliter resideant nisi de nostra licentia se absentent hiis etiam exceptis quorum ecclesie dignitati vel prebende sunt annexe et cum quibus in nostra vel aliena diocesi ad obtinenda plura beneficia dispensantur circa quos sic duximus providendum quod beneficiorum suorum numero facultate reddituum et necessitate parochiarum suarum pensatis secundum maius et minus nunc et in uno nunc et in alio ad solatium pauperum residentiam faciant personalem Dispensationes autem huiusmodi citra festum beati Petri ad vincula anno Domini millesimo cclix nobis vel officiali nostro precipimus exhiberi alioquin beneficia in manus nostras capimus que ex nunc in nostra diocesi habere contendunt