Charter Document - 03331026

Charter Document - 03331026


Charter Number: 03331026
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ut diffamati non vocentur ad capitulas de numero [I]tem quoniam ad nos frequenter plurium clamore pervenit quod apparitores clericos et laicos passim super criminibus de quibus apud bonos et graves prius non sunt diffamati aliquando ad unius suggestionem aliquotiens ad nullius set motu proprio ad capitula vocare presumunt nos remedium quale possumus predicto morbo adhibentes firmiter inhibemus ne quis officialis decanus aut apparitor quemcumque super quocumque crimine apud bonos et graves prius minime diffamatum ad capitulum vocari faciat nec absque inquisitione legitima purgationem indicat Qui vero contrafecerit ab officio moveatur et per ipsum coram quo de premissis convictus fuerit graviori subiaceat ultioni Statuimus etiam ne [] archid[iaconus] [] offic[ialis] vel [] decanus in purgationibus indicendis non ad cupiditatis notam animum infigentes set potius salutem animarum querentes quinquennorum numerum principali persona excepta pro levi crimine pro magno vero et horribili denarium vel duodenarium non excedant