Charter Document - 03331018
Charter Number: | 03331018 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ne clerici secularibus negotiis se immisceant [O]mnem cupiditatem et turpis lucri speciem a clericis extirpare volentes inhibemus ne clerici secularia commercia et maxime inhonesta vel negotiationes aliquas excercere presumant et quia in religiosis huiusmodi maxime scandalizant ea sibi districtius duximus inhibenda Set nec clerici aliquam attemptant dare substantiam ad usuram ne tempus quod Dominus disposuit omnibus esse commune vendere comprobentur Nec etiam vilius emant ut carius vendant pro dilatione temporis non venalis