Charter Document - 03331017
Charter Number: | 03331017 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De tabernis in scotal non excercendis [C]um ebrietas mentis inducat exilium et libidinis provocet incentivum inhibemus ne clerici sint ebriosi vel gulosi nec tabernas excerceant nisi in itinere peregrinationis necessitate compulsi set ita modeste et sobrie se habeant ut quacunque hora fuerint requisiti inter sanctum et prophanum mundum et inmundum sciant et possint discernere verum sicut decet Inhibemus etiam ne compotationes que ficto caritatis vero nomine scotalla dicuntur fiant decetero a quocunque precipimus quod huiusmodi compotationum auctores et qui publice ad eas conveniunt tam diu excommunicati secundum Oxon concilium nuntientur quousque a nobis absolutionis beneficium meruerint obtinere Clerici vero qui premissis intererunt gravius puniantur