Charter Document - 03331015
Charter Number: | 03331015 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De clericis et eorum concubinis puniendis [C]um illud putridum turpitudinis libidinose contagium qua honestas ecclesie nimium deturpatur in clericis debeat esse alienum precipimus etiam quod clerici omnem libidinem fugientes continenter vivant prout ad sacrum eorum ministerium noscitur pertinere ut concubinas in domibus suis vel alienis detinere non presumant cum propter scandalum quod exinde in Dei ecclesia generatur laici perniciosum sibi sumant exemplum similia perpetrandi Ipsos autem clericos per suspensionem beneficii et proventuum beneficiorum et ipsorum privationem si pertinaces fuerint volumus coherceri Et ut premissum luxurie vitium sicut convenitur obpugnamus in detestationem ipsius publicas clericorum et presbiterorum concubinas ab ingressu ecclesie quam infamant et a sacramentorum perceptione decrevimus esse suspensas que si ter commonite a turpitudine sua non recedant publice denuntientur excommunicate Quod si incorrigibiles forte permanserint invocetur si necesse fuerit auxilium brachii secularis Inhibemus etiam sub pena anathematis ne quis ipsas de nocte scienter hospitari vel receptare presumant Item licet clericorum testamenta rite et secundum Deum condita rata esse desideremus et firma precipimus quod si quid in testamento clericorum vel presbiterorum fuerit concubinis quas habent tacite vel expresse legatum eo careant nostroque arbitrio in usus ecclesie de cuius processit patrimonio applicetur prout in concilio Oxon reperitur esse statutum Et ut peccatum libidinis secundum graduum altitudinem maiorari minime dubitetur precipimus quod sacerdotes sepius et publice parochianis suis predicent et indicant quod omnis carnalis commixtio inter virum et mulierem extra legitimum matrimonium esse mortale peccatum et eterne gehenne pena nisi contritione et confessione fuerit emendatum