Charter Document - 03331014

Charter Document - 03331014


Charter Number: 03331014
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

De vita et honestate in ecclesia ministrantium [Q]uia ministrantes sacramenta divina in domo Dei ceteros moribus et conversatione decet precellere ad eorum mores et officia reformanda iniungimus observari videlicet ne superbie vitium que perditionis fuit initium in clericis locum sibi valeat vendicare precipimus quod pannis sericis vel viridibus aut rubeis non utantur Nec arma portent cum in ipsis nichil splendere debeat nisi humilitas Iesu Cristi set tam in vestibus corporis quam in equorum phaleris tonsura capillorum et corona se semper omnia gerere studeant laudabiliter et honeste prout in concilio generali noscitur institutum Transgressores vero iuxta canonem et gravius si culpa exegerit puniemus