Charter Document - 03331011
Charter Number: | 03331011 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ne fiant placita vel mercata in cimiteriis [D]ominus et salvator noster vendentes et ementes eiecit de templo ne domus orationis fieret latronis spelunca ad id etiam duxit testimonia scripturarum ob quod districtius inhibemus ne in ecclesiis aut in earum atriis vel cimiteriis diebus dominicis vel aliis publica habeantur mercata nec placita teneantur nec ibidem edificia construantur nisi tempus hostilitatis exposcerit et si constructa fuerint prosternantur Et quia in cimiteriis sanctorum et salvandorum corpora requiescunt et ob hoc reverentia est eis exhibenda precipimus quod sacerdotes in ecclesiis suis denuntient ne quis in cimiteriis luctas choreas vel alios inhonestos ludos presumant precipue in ecclesiarum festis et sanctorum vigiliis quia qui huiusmodi faciunt vel intersunt non solum demoniis immolare verum etiam locis sanctis et temporibus sacris iniuriam irrogare probantur Rectores vero ecclesiarum vicarii et presbiteri in quorum parochiis fiant huiusmodi cum eos latere non possit nisi hoc [] archidiacono vel eius officiali denuntiaverint tempestive graviter puniantur