Charter Document - 03331010

Charter Document - 03331010


Charter Number: 03331010
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

De dedicatione ecclesiarum [Q]uia decet quod salutaris hostia viva et vera non nisi in locis Deo dedicatis sine causa necessaria et honesta sacerdotum manibus offeratur precipimus ut ecclesiarum rectores qui ecclesias suas nondum consecratas ita preparari procurent quod eas dedicare possimus cum ipsos super hoc duxerimus requirendos Iniungimus etiam decanis ruralibus ut de ecclesiis non consecratis et de illis de quibus est dubium eo quod certa non extant consecrationis indicia nos vel officialem nostrum circa festum Trinitatis certificare procurent Statuimus etiam anniversarios dedicationis dies a parochianis singularum ecclesiarum et capellarum adiacentium non dedicatarum solempniter esse servandos et omnes parochianos ad offerendum sicut in die Natalis Domini per censuram ecclesiasticam compellendos aliis oblationibus et debitis consuetis in suo statu nichilominus permansuris Et ut accedant filii qui matri reverentiam debeant exhibere capellani qui capellis deserviunt sibi subditos moneant et inducant et in diebus predictis matricem ecclesiam suam adire procurent et non offerant nisi velint set ut specialius ibi preces suas fundant cum oblationes suas capellis oporteat facere dedicatis Precipimus etiam quod dotis quantitas que in dedicatione ecclesie est collata necnon annuus dies dedicationis cum nomine consecrantis et numero dierum indulgence in consecratione concesse ecclesie in libris propter diversa pericula conscribantur