Charter Document - 03331009
Charter Number: | 03331009 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De ordine [S]icut in veteri testamento non per quemcunque set per vocatos a Domino offerebantur sacrificia sic nec hiis debent temporibus sacramenta prescripta nisi per ipsos qui ad hoc ordines sacros susceperint dispensari Quia ergo per ordinis sacramentum et virtutes augentur et munera gratiarum precipimus quod quicunque ad tantum accesserint sacramentum cum omni munditia facta confessione et recepta penitentia illud sumant Et quia non ubicumque set in loco quem elegit altissimus scilicet in ecclesia materiali habent premissa sacramenta tractari nos ad Salomonis exemplum qui vasa omnia domo Dei ex auro purissimo fabricari constituit precipimus quod quelibet ecclesia omnibus emundata spurcitiis secundum facultates suas decentibus fulgeat ornamentis Habeatque ad minus unum calicem argenteum purum vel aureum vel stanneum ad modum ciphi confectum quod sacerdos secum deferre valeat ad egrotum ut post sumptam ab eo eucharistiam digitorum suorum loturam ei prebeat in eodem Habeatque calicem stanneum non benedictum cum aliis vasis competentibus Habeatque libros scilicet missale breviarium antiphonarium gradale troparium ordinale manuale et psalterium que omnia in maioribus ecclesiis que sufficiunt dupplicentur et secundum usum ecclesie nostre Karl Ebor vel saltem Sar plenius corrigantur ne propter falsitatem ipsorum quod sepe contingit multa proferantur in ecclesia Dei minus caute Et quia abiecti monasteriorum libri plerisque ecclesiis parochialibus appropriatis regularibus assignantur unde fit quod tam presbiteri quam clerici in ministeriis divinis errare coguntur precipimus ut amotis huiusmodi libris libri secundum usum predictum infra biennium provideantur ecclesiis memoratis alioquin ecclesiarum ipsarum proventus in manu nostra transacto biennio capiemus eisque faciemus sicut premisimus provideri Precipimus etiam quod secundum statuta consilii generalis eucharistia oleum et erisma sub serrura competenti serventur quodque quelibet baptismalis ecclesia baptisterium habeat lapideum integrum et serratum profunditatis et amplitudinis competentis et quod ecclesia cooperiatur decenter Onus vero cooperiendi vel reficiendi cancellum ad rectores ecclesie sive vicarios pro rata nisi aliter in taxatione vicarie fuerit ordinatum corpus vero ecclesie ad parochianos decrevimus pertinere