Charter Document - 03331008
Charter Number: | 03331008 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De coniugio [Q]uoniam humana propago per inobedientiam primorum parentum vitium carnalis concupiscende contraxit et licet baptismali lavacro sit abluta confirmationis robore solidata et sacro viatico corporis Iesu Cristi per sacerdotis officium recreata fomes tamen adhuc concupiscende eam remanens inquietare non cessat ad ipsam excusandam matrimonii sacramentum in remedium posteris est concessum quod prius in paradiso ad officium fuit institutum per cuius bonam fidem proles et sacramentum vitium fornicationis excluditur et proles que ad cultum Dei in fide thori gignitur per sacramenti privilegium sola ad dignitates ecclesiasticas et successiones civiles admittitur cum aliter geniti sine dispensatione canonica velut illegitimi repellantur Unde constat quod maxima veneratione sit dignum et cum magna discretione et reverentia celebrandum Set quia nonnumquam ex insolentia contrahentium ecclesia Dei nimium perturbatur et graves perplexitates eorum causa inducuntur nos sacrorum canonum statuta sequentes firmiter inhibemus ne nisi trina denuntiatione premissa in ecclesiis in quarum parochiis habitant diebus solempnibus et festivis cum debitis adminus octo [dierum] interstitiis matrimonia contrahantur Sacerdotes autem qui omissa denuntiatione huiusmodi contractui matrimoniali vel sponsaliorum intererint vel auctoritatem prestiterint vel per quoscunque contractum solempnizare presumpserint a divinorum celebratione per triennium suspendantur ipsa suspensione ante finem triennii absque illius dispensatione qui super hoc habuerit dispensandi potestatem nullatenus relaxanda nec in aliam penam maxime pecuniariam commutanda Et ut pena quorundam metum incutiat universis ut persone contrahentes et qui tali assunt contractui ante hostium parochialis ecclesie ante processionem trine subiaceant discipline et tribus sextis feriis vapulent in secreto Inhibemus ne per quecumque verba vir et mulier de contrahendo matrimonium sibi fidem dare presumant nisi ieiuna saliva et tunc in fidedignorum presentia qui de facto si necesse fuerit possint testimonium perhibere et si secus actum fuerit pene subiaceant memorate Precipimus etiam quod sacerdotes in ecclesiis sepe inhibeant ne clandestina matrimonia contrahantur ac penam tam contra testes quam contrahentes statutam plene exponere non omittant Contracta tamen in utroque casu matrimonia obtinent firmitatem Ad hec quia audivimus quod quidam proprie salutis inmemores cum diversi in diversis provinciis contrahere non verentur firmiter inhibemus ne aliqua ignota persona ad contrahendum in nostra diocesi admittatur nisi per litteras [] episcopi aut officialis eiusdem aut archidiaconi in cuius iurisdictione steterit contractum suum bannitum fuisse ibidem et se posse legitime et sine impedimento canonice contrahere docuerit sicut decet Abiurationes autem fornicariorum sub pena pecuniaria fieri prohibemus omnino set delinquentes iuramento prestito se astringant quod si se in iudicio confiteri contigerit vel convicti passos fuisse postea recidivum pene corporali pro personarum suarum conditione et qualitate delicti ibidem statim presidents arbitrio sine aliqua contradictione subiacebunt Si vero penam ipsam incurrerint et tertio super recidivo huiusmodi convicti fuerint vel confessi tunc vir et mulier absque iuramento contrahant sub hac forma Ego accipio te exnunc in meam si exinde camaliter te cognoscam et Ego te in meum si a decetero te fuero cognita camaliter Et ut certius procedatur in huiusmodi que acta fuerint fideliter precipimus redigi in scripturam quam quidem formam contrahendi sine conditione tamen in veris contractibus precipimus observari