Charter Document - 03331006

Charter Document - 03331006


Charter Number: 03331006
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

De confessione [A]udivimus autem quoddam horribile quo movemur quod quidam miseri sacerdotes cupiditati sue metas imponere nescientes missas tricenales vel annalia pro se ipsis facienda et alias penitentias lucrativas confitentibus sibi iniungunt et sic pecuniam potius quam animarum salutem querere comprobantur Nos igitur iniunctiones huiusmodi detestantes presbiteros quos sic funesti maleficii reos esse noverimus ipso facto suspensos et si absque nostra dispensatione divina celebrare immo potius prophanare presumpserint a nostra diocesi sine spe omnimoda redeundi decrevimus expellendos Ad hec autem quod in Oxon concilio invenimus esse statutum in nostra etiam diocesi observari volentes precipimus quod per singulos decanatus auctoritate nostra duo confessores statuantur quos per nos volumus assignari ut vice nostra audiant confessiones decanorum ruralium personarum vicariorum et parochialium sacerdotum Et si ob rationabilem causam aliquam eis confiteri noluerint vel si aliqua contigerint que per ipsos nequeant expediri volumus quod ad nos vel penitentiarios nostros habeatur recursus Caveant autem omnino sacerdotes ne verbo vel signo vel alioquolibet modo prodant aliquatenus peccatorem set si prudentiori consilio indiguerint illud absque ulla expressione persone caute requirant quoniam qui peccatum in iudicio penitentiali sibi detectum presumpserit revelare non solum eum a sacerdotali officio deponendum apostolica decernunt statuta verum etiam ad agendum perpetuam penitentiam in artum monasterium detrudendum Item quia mundanis salutem preferimus animarum statuimus ut fratribus predicatoribus et minoribus in Quadragesima et extra parochias transeuntibus fidelium confessiones audire liceat penitentiasque iniungere eis qui sibi voluerint confiteri a propriis sacerdotibus prius licentia requisita et ecclesie sue parochiali oblationibus consuetis et debitis persolutis Et quoniam eorum predicatio et vite sanctitas qui fructum non modicum in ecclesia Dei produxisse noscuntur precipimus ut ubicumque in nostro episcopatu advenerint cum honore et reverentia admittantur