Charter Document - 03331005
Charter Number: | 03331005 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De penitentia [C]um humana fragilitas declinet de facili in peccatum cuius sensus ab adolescentia proni sunt in malum qui languores nostros portavit in ligno penaque sue mortis nos redemit a morte salubre nobis remedium penitentie scilicet sacramentum providit qua puritatem in baptismo susceptam peccatis postmodum deturpatam placato Domino resumamus Ne igitur sacerdotes canes muti merito iudicentur dum spiritualium luporum morsus a caulis dominicis non repellunt precipimus et obsecramus in Domino Iesu Cristo ut sacerdos quilibet parochianos suos efficaciter moneat et inducat quod quilibet quater in anno si fieri potest scilicet in quatuor precipuis festivitatibus vel ad minus semel in anno corde contrito et ore non ficto peccata sua ex toto proprio detegant sacerdoti vel alii de ipsius licentia et petita assignata tamen causa rationabili non negetur alias enim in vanum penitens se deteget alieno cum sine licentia supradicta solvere se non liceat vel ligare Et quod si confessus fuerit confessoris sui assertione parochiali constare faciat sacerdoti alioquin pro non confesso habeatur Et quia quod sanat calcaneum non sanat oculum in penitentiis iniungendis discreti sint sacerdotes et cauti ut peritorum more medicorum vulneribus sciant infundere vinum et oleum sauciatis Qualitatem confitentis et contritionem diligenter attendant audiantque quicquid dixerint in spiritu lenitatis Et quod integre confiteatur ipsum inducat Nec ipsum exasperet aspectu set vultum habeat humilem et oculos ad terram demissos nec faciem respiciat confitentis nisi ad hoc tantum ut ex facie et vultu ipsius contritionem cordis valeat estimare et maxime mulieris cuius confessio in aperto quo ad auditum set non quo ad visum hominis audiatur Peccata que usualiter contingunt singillatim possunt inquiri set ea que perraro accidunt non nisi a longe et per circumstantias inquirantur ut expertis detur materia confitendi et inexpertis nova non detur occasio delinquendi Precipimus etiam insuper quod marito vel uxori nulla iniungatur penitentia per quam sibi invicem de enormi crimine reddantur suspecti pensata tamen qualitate talis delicti iniungatur penitentia confitenti que satisfactionem inducere et perducere debeat ad salutem Item cum infirmi de quorum convalescentia dubitatur divine tamen misericordie commendantur non erit certa et precisa penitentia aliquatenus iniungenda set innotescenda potius que debetur ut si transierint pene eterne debitum commutetur in penam purgatorii termino finiendam et ut eam si forte convaluerint secundum claves ecclesie vivi valeant adimplere Volumus etiam laicos commoneri ut cum se infirmari senserint confiteri non tardent set pro sacerdote mittent ut convenit tempestive et hoc si fieri possit de die propter casus multiplices quos audivimus