Charter Document - 03331004
Charter Number: | 03331004 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De sacramento altaris [Q]uia virtus humana ad pugnam non sufficit nisi detur viaticum dimicanti Cristus seipsum panem vivum priusquam mortis subiret supplicium suis dedit et per eos ac per eorum posteros in sue passionis memoriam et solatium absente corporali presentia mandavit fieri reverenter et formam commisit Ut igitur hoc sacramentum omni veneratione dignissimum non per manus cuiusque [set] sacerdotis tantum rite secundum claves ecclesie ordinati poterit dispensari pro parvitatis nostre modulo veneremur ac precipimus quod sacerdotes antequam ad ministerium tantum accedant vias vite sue diligenter examinent sententiam apostolicam in animo sepius revolventes Qui manducat et bibit indigne [] memorieque sue firmiter imprimant illud evangelium Cum Dominus intinxisset panem dedit Jude Scariotis et post buccellam intra in eum Sathanas quia manducavit indigne et si conscientiam habuerint mortalis peccati ad tantum sacramentum non accedant priusquam vulnera conscientie alicui patefecerint sacerdoti et penitentiam inde receperint competentem Item precipimus quod misse non nisi in consecratis altaribus vel super altaribus celebrentur et quod in celebratione duo ad minus in ecclesia luminaria habeantur scilicet duo cerei in utroque cornu altaris vel unus ad minus cum lampade in qua lumen propter casus fortuitos conservetur Monemus etiam et exhortamur in Domino personas vicarios et parochiales presbiteros quod duos cereos vel tortices faciant precipue preparari ut prefatione misse cantata protinus accendantur quique a duobus clericis vel laicis in absentia clericorum in summo gradu altaris quousque percantetur oratio dominica teneantur Et ut devotionis affectus facilius procedat ad effectum omnibus qui de bonis suis aliquid ad cereos predictos faciendos et sustentandos caritative contulerint de peccatis suis vere contritis et confessis decem dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Volumus etiam quod hostia consecrata in ipsius elevatione ad excitandum devotionem fidelium campanella pulsetur Item precipimus quod cum eucharistia ad infirmum luerit deferenda sacerdotes superpelliciis induantur cum stola et pixidem mundam habeant et honestam in qua sit bursa mundissima ut in ea corpus dominicum reponatur ad egrotum ut diximus deferendum Lumenque semper precedat cum ipsum sit candor lucis eterne nisi aeris intemperies vel loci distantia id minime patiantur Campanella ante corpus pulsetur ut fideles ad currendum et adorandum eius sonitu moveantur et ad illud provolutis genibus se inclinent et quod corpus dominicum usque ad infirmum sequantur et inde usque ad ecclesiam conducant Hiis autem qui hoc devote fecerint et corde contrito singulis vicibus septem dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Ne videatur cristicolis onerosum venerationem huiusmodi impendere salvatori cum non habeat creatura quid pro meritis suo respondeat creatori ob quod volumus ad id laicos sepius commoneri