Charter Document - 03331003

Charter Document - 03331003


Charter Number: 03331003
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

De confirmatione [Q]uoniam tenebrarum princeps predam sitiens animarum conflictus ingerit baptizato multiplices et insultus per quam necessarium erit confirmationis sibi tribui sacramentum ut per hoc robur accipiat fortius et resistere valeat inimico ob cuius defectum diversas offert sensui fantasias Unde precipimus quod sacerdotes parochianos suos moneant et inducant ut quam citius poterunt suos parvulos confirmari procurent Patres vero et matres ab ingressu ecclesie per tres menses suspendi statuimus si infra triennium ortus sui dum tamen copiam episcopi sui vel alieni habuerint pueros suos non presentaverint confirmandos Cum autem pueros ad confirmandum adducunt deferant secum fascias sive ligaturas mundas longitudinis et latitudinis competentis Nec pater nec mater victricus vel noverca patruum suum nec vir feminam nec femina masculum aut qui confirmatus non fuerit ad episcopum teneat ad confirmandum Item quia sicut nec baptismus ita confirmatio iterari non debet moneantur parentes quod pueris suis de confirmatione accepta cum adoleverint innotescant quia in quibus hoc sacramentum iterari contigerit irregularitatem incurrunt et parentes gravi penitentie sunt subdendi Laicos insuper modis omnibus volumus non latere quod tam inter parentes quam illos qui illorum pueros tenent ad confirmandum et ipsos confirmatos sicut in baptismo cognatio contrahitur spiritualis propter quam adinvicem matrimonium contrahere prohibentur Confirmati vero post triduum ad ecclesiam deducantur ultra baptisterium per manus sacerdotis vel diaconi abluendi et ligature ibidem igni tradantur vel fiant inde candele coram altari cuiusdam sancti cum continuatione ardende in parochiali ecclesia confirmatorum unde Dominus in eis spiritum fortitudinis roboret et augmentet ob quod ecclesia in fide sacramenti huiusmodi impertitur Adulti vero non nisi prius eadem die confessi ad confirmationem nullatenus admittantur Premissa autem propter pericula que in nonnullis locis novimus evenisse per sacerdotes sepius ne episcopum circa huiusmodi oporteat occupari diligenter exponi precipimus et frequenter