Charter Document - 03330179

Charter Document - 03330179


Charter Number: 03330179
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi ac domino reverendo domino E Dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hibern[ie] et duci Aquit[anie] Rad[ulphu]s eiusdem miseracione Karins episcopus salutem in eo qui regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Magister Nicholaus de Berewys Iohannes frater eius Willelmus frater eius Iohannes filius Henrici de Berewys Willelmus de Askeby et Adam de le Bauk clerici et laici nostre diocesis ac comitatuum Cumbr et Westmer propter eorum contumacias manifestas pariter et offensas sentencia maioris excommunicationis sunt auctoritate nostra ordinaria innodati in qua per quadraginta dies et amplius animo obstinato perstiterunt claves ecclesie dampnabiliter contempnendo Quocirca dominacionem vestram devote requirimus et rogamus quatinus ad tantam ipsorum insollenciam reprimendam vestre maiestatis dignitas brachium iuxta consuetudinem regni vestri Dei et ecclesie sue intuitu velit apponere cum effectu Et licet ad nostram insinuacionem contra eosdem excommunicatos alias vic[ecomiti] scripsistis vicecomes tamen Cumbr nichil inde fecit Conservet vos Altissimus per tempora longiora Dat apud Home ix kalendas Septembris anno Domini mcclxxx secundo