Charter Document - 03330175
Charter Number: | 03330175 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi ac domino reverentissimo domino E Dei gratia regi Angl[ie] domino Hybernie duci Aquitanie Rad[ulphus] miseracione divina Karl episcopus salutem anime et corporis cum omni reverencia et honore Celsitudini vestre notum facimus quod Willelmus Todde de Langerick nostre dyocesis et comitatus Cumberlaund maioris excommunicationis sentencia propter eius contumaciam pariter et offensam est autoritate ordinaria involutus in qua per xl dies et amplius animo obstinato perstitit claves ecclesie dampnabiliter contempnendo Quocirca dominacionem vestram devote requirimus et rogamus quatinus regie maiestatis potencia secundum regni vestri consuetudinem ad huiusmodi insolenciam conpescendam contra prenominatum extendere manum velitis brachii secularis Valeat dominacio vestra per tempus prosperum et longevum Dat apud Rosam v Idus Octobris anno Domini mcclxxx primo et pontificatus nostri secundo