Charter Document - 03330172

Charter Document - 03330172


Charter Number: 03330172
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission, Institution
Date: 1280 - 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Rad[ulphu]s miseratione divina Karl episcopus dilecto in Cristo filio fratri Symoni de Horblyng canonico prioratus de Conyngesheved salutem gratiam et benedictionem Ad curam specialem animarum nobis commissarum pro quibus salvandis Salvator noster tradidit semetipsum in mortem tanto alacrius personas ydoneas nobis presentatas admittimus quanto sanguis perenntium per defectum pastorum inutilium si per nos quod absit preficiantur de manibus nostris districtius requiretur Cura igitur probabiliter presumimus quod si tibi animas curandas commiserimus scientia et bonis moribus in quibus excercitatum te supponimus pro eo quod in monasterio sub regulari disciplina diutius conversatum scimus tibi commissas ad salutem sapienter et exemplariter provocabis te ad perpetuam vicariam de Overton nobis per priorem et conventum de Conyngesheved presentatum admittimus et vicarium sub condicionibus quibus vicariam eandem tenuit dominus Iohannes de Redeburn instituimus in eadem ita tamen quod semper concanonicum habeas socium et capellanum secularem ministrum ut sic nec contra tuam regulam facias que non ad balnea sive quocumque necesse fuerit minus quam duos vel tres ire permittit et per alium parochianis sacramenta ministres quod teipsum salva religionis honestate prosequi non deceret reservantes nobis potestatem institutionem huiusmodi ad libitum revocandi quandocumque formam premissam observare contempseris quod nollemus Vale Dat apud Rosam xv kalendas Aprilis anno gratie mcc octogesimo