Charter Document - 03330171
Charter Number: | 03330171 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum notitiam pervenerit hec scriptura Rad[ulphu]s miseratione divina Karl episcopus salutem in sinceris amplexibus salvatoris Prelatorum depressio in sue creationis initio crebrius emergens qui vidi et improvisi dignitatem non instructam penitus amplectentes mutuum abundanter contrahere sunt compulsi non nunquam efficit quod iidem prelati suo perpetuo consumuntur eris alieni angustiantis morsibus corrosivis Et licet in nostre prelature ingressu consimilem pestem et aliam quam plura incommoda que propter sui notorietatem totaliter subiciemus perpessi fuerimus et experti de quibus tam altissimi disponentis beneficio relevamur dignum duximus aliqua de bonis nostris gratuitis in ecclesie nostre gazophilacium reponere seu archivum ibidem perpetuis temporibus permansura que per ipsius ecclesie pro parte statui prosperiori prospici valeat et nostrorum successorum in sue promotionis ex ordeo anxietatibus ingruentibus obviari ut igitur successores nostri capellam ornatam aliquam partem librorum in theologia et in iure canonico et maneria nostra quo ad agriculturam et alia minuta instrumenta aliqualiter et provisa in sui adventus primordio valeat reperire In nomine Domini amen eisdem et ipsorum cuilibet testamentarie concedimus et legamus ornamenta capelle nostre reputatione decentia et honesta librum pontificalem et ceteros libros nostros quos habuerimus in ipsa divinis officiis deputatos libros insuper in theologia et iure canonico scilicet unam Bibliam precii decem marcarum vel decem marcas et ceteros libros nostros glosatos quos habuerimus in extremis unum par decretorum precii decem marcarum vel decem marcas et decretales quales habuerimus tempore mortis nostre Preterea eisdem et eorum cuilibet legamus utensilia eneo ferrea et lignea de coquina pistrino et bracino mensas trestellos formas et cathedras capellarum camerarum et aularum ubique sex mappas duodecim manutergia duos bancarios maiores et duos minores duodecim cistas et archas post decessum nostrum in nostris maneriis existentes cum uno lavatorio et pelvi Item eisdem de bonis nostris concedimus et legamus in manerio nostro de Horncastr viginti boves quatuor affros in manerio de Meleburn sex boves duos affros in manerio de Bello Loco viginti et quatuor boves duos affros in manerio de Penreth sex boves duos affros in manerio de Linstok sexdecim boves duos affros in manerio de Rosa viginti et e quatuor boves duos affros in manerio de Askpatrik octo boves duos affros cum carectis longis et curtis plaustris carucis et ferramentis earundem tempore mortis nostre existentibus in eisdem maneriis et repertis prec cuiuslibet bovis et affri octo solidos assignantes optionemque nostris executoribus tot boves et affros in predictis maneriis dimittendi vel solvendi eorum precium tribuentes quorum vasa eneo ferrea et lignea carectas plaustra carucas earum ferramenta cistas archas cathedras formas mensas trestillos lavatorium et pelvim cum bobus et affris predictis vel eorum precio per executores nostros escaetoribus domini regis ipsius nomine sede Karl vacante sub cirograffo et certo precio eorundem inter ipsos confecto sub laudabili testimonio volumus liberari ita quod dominus rex et sui heredes per suos escaetores ad restitutionem eorundem omnium et singulorum non deterioratum vel ipsorum precii solutionem nostris successoribus faciend cum successive creati fuerint et canonice confirmati absque omni contradictione diminutione et fraude qualibet imperpetuum teneantur Cetera vero omnia predicta successoribus nostris legata per eosdem executores nostros custodie nostri capituli sub forma consimili deputentur eisdem successoribus reservanda integre et reddenda testamentarie ordinantes quod sicut capellam ornatam libros in theologia et iure canonico maneria instructa quo ad agriculturam et alia suprascripta nostro proximo relinquimus successori adeo sufficienter vel melius quilibet successor noster episcopus Karl alteri eadem dimittere sub forma predicta imperpetuum astringatur Ut autem predicta omnia robur optineat perpetue firmitatis presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari Dat apud Bellum Locum xii kalendas Decembris anno Domini millesimo cc nonogesimo primo et pontificatus nostri duodecimo