Charter Document - 03330122

Charter Document - 03330122


Charter Number: 03330122
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1255 - 1256
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus [] Thomas miseratione divina ecclesie Karli minister humilis salutem in Domino Inspeximus cartam confirmationis pie memorie domini Walteri predecessoris nostri quam habent abbas et conventus de Holmo de terra sua de Neuby in hec verba [] Nos igitur predictas concessionem donationem et confirmationem ratas et gratas habentes confirmamus eidem abbati et conventui pro nobis et successoribus nostris omnia prenominata secundum quod in prefata carta predicti pie recordacionis domini Walteri predecessoris nostri continentur In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri fecimus apponi Hiis testibus dominis Rogero de Thurkilby Petro de Percy Nicholao de Haulay tunc iustic[iariis] domini regis domino Waltero de Olvesby tunc archidiacono Karli Gilberto de Feritate et aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus [] Thomas miseratione divina ecclesie Karli minister humilis salutem in Domino Inspeximus cartam confirmationis pie memorie domini Walteri predecessoris nostri quam habent abbas et conventus de Holmo de terra sua de Neuby in hec verba []embed Nos igitur predictas concessionem donationem et confirmationem ratas et gratas habentes confirmamus eidem abbati et conventui pro nobis et successoribus nostris omnia prenominata secundum quod in prefata carta predicti pie recordacionis domini Walteri predecessoris nostri continentur In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri fecimus apponi Hiis testibus dominis Rogero de Thurkilby Petro de Percy Nicholao de Haulay tunc iustic[iariis] domini regis domino Waltero de Olvesby tunc archidiacono Karli Gilberto de Feritate et aliis