Charter Document - 03330121
Charter Number: | 03330121 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1255 - 1256 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Karl episcopus salutem in Domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos mandatum domini pape in hec verba recepisse [] Nos igitur huius freti auctoritate mandati ipsius Alani devotione locorum distantia inundationibus aquarum ac viarum discriminibus provide deliberatione misericorditer consideratis eidem Alano construendi sibi capellam in fundo proprio et alia optinendi que secundum tenorem memorate indulgentie de speciali gratia domini pape sibi sunt concessa salva indempnitate matricis ecclesie diligenter concessimus Ita tamen quod presbiteri qui in eadem capella per processum temporis fuerint ministraturi iuramentum fidelitatis vicario matricis ecclesie sine omni difficultate prestent de conservando matricem ecclesiam in omnimodas ips[a]m contingentibus totaliter indempnem In cuius rei testimonium presens scriptum predicto Alano sigilli nostri munimine patenter tradidimus roboratum Dat apud la Rose vii kalendarum Martii pontificatus nostri anno primo
Markups
Names Markup:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Karl episcopus salutem in Domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos mandatum domini pape in hec verba recepisse []embed Nos igitur huius freti auctoritate mandati ipsius Alani devotione locorum distantia inundationibus aquarum ac viarum discriminibus provide deliberatione misericorditer consideratis eidem Alano construendi sibi capellam in fundo proprio et alia optinendi que secundum tenorem memorate indulgentie de speciali gratia domini pape sibi sunt concessa salva indempnitate matricis ecclesie diligenter concessimus Ita tamen quod presbiteri qui in eadem capella per processum temporis fuerint ministraturi iuramentum fidelitatis vicario matricis ecclesie sine omni difficultate prestent de conservando matricem ecclesiam in omnimodas ips[a]m contingentibus totaliter indempnem In cuius rei testimonium presens scriptum predicto Alano sigilli nostri munimine patenter tradidimus roboratum Dat apud la Rose vii kalendarum Martii pontificatus nostri anno primo