Charter Document - 03330119

Charter Document - 03330119


Charter Number: 03330119
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1251
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis [Silvester] Dei gratia Karl episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum Hugo bone memorie predecessor noster quondam Karl episcopus vicariam sancti Laurencii de Appelby ad sex marcas taxasset et nos ex officio nostro ad taxandam eam descenderemus et ipsam insufficientem habito respectu ad facultates ecclesie predicte inveniremus de communi assensu dominorum abbatis et conventus sancte Marie Ebor quibus per predecessores nostros in usus proprios fuit assignata dictam vicariam sub forma subscripta taxavimus Inprimis assignavimus dicte vicarie totum alter agium illius ecclesie cum omnibus decimis feni et molendinorum et cum mansione et domibus sitis iuxta ecclesiam predictam ex parte occidentali cum tota placia vasta preiacente eidem mansioni et cum viginti acris quas Walterus Alun capellanus eiusdem ecclesie possidebat et cum communa totius pasture et bosci predictorum abbatis et conventus Item assignavimus vicarie omnes decimas de Hoff scilicet de farina decem esskeppas de frumento quinque eskeppas et dimidiam et de braseo quinque eskeppas item in Crakanthrop de farina quatuor eskeppas de frumento unam eskeppam et de braseo tres eskeppas Et hesitabatur utrum dicte eskeppe de Crakanthorp sint de dicta parochia sancti Michaelis de Appelby et ad eandem ecclesiam pertinentes vel parochia sancti Laurentii et pertinentes ad dictam ecclesiam sancti Laurentii volumus quod sic per inquisitionem possit inveniri quod sint de parochia sancti Laurentii et ad eandem ecclesiam dicti Laurentii pertinentes stet per omnia quoad predicta nostra taxatio Si autem sint de parochia sancti Michaelis et ad eandem ecclesiam pertinentes eidem ecclesie sicut de iure debetur applicentur Et quia ad eum spectare debet onus ad quem emolumentum et quedam terre scilicet quadraginta et octo acre cum pertinenciis que iacent in campo de Appelby collate fuerunt ecclesie predicte pro servitio faciendo singulis diebus per unum capellanum in capella castelli de Appelby et similiter triginta et septem acre cum pertinenciis que iacent in campo de Hoff collate fuerint ecclesie predicte pro servitio faciendo in capella de Hoff per tres dies in septimana volumus quod in optione dictorum abbatis et conventus sit utrum velint terras predictas cum onere predicto per priorem de Wedirhall retinere an terras predictas cum onere vicarie predicte assignare Vicarii quoque qui pro tempore fuerint omnia onera episcopalia et archidiaconalia debita et consueta sustinebunt Volumus autem quod vicarii sancti Laurentii qui pro tempore fuerint sint penitus immunes a prestatione viginti solidorum qui debebantur ecclesie sancti Michaelis tempore Willelmi Foliott canonici ecclesie sancti Petri Ebor rectoris dicte ecclesie sancti Michaelis Vicarii quidem in propriis personis decenter et honeste deservient ecclesie supradicte et fidelitatem dictis abbati et conventui qui pro tempore fuerint prestabunt corporalem Hanc autem taxationem ita volumus perpetue firmitatis vices optinere quod instrumentis predictorum abbatis et conventus a venerabilibus predecessoribus nostris Ethewaldo et Hugone episcopis ac nobis et capitulo Karl ecclesie optentis quantum ad alios articulos in dictis instrumentis contentos in nullo preiudicium generetur Sed omnia instrumenta dictorum abbatis et conventus super omnibus concessionibus et confirmationibus aliis volumus et concedimus perpetuam habere firmitatem instrumentis que de dictis abbate et conventu habemus in suo robore similiter duraturis Item volumus et concedimus quod predicti abbas et conventus habeant et possideant quiete et pacifice quantum in nobis est in usus proprios in perpetuum ecclesiam sancti Michaelis de Appelby cum omnibus pertinendis suis in dioecesi nostra sitam secundum tenorem cartarum venerabilium patrum predecessorum nostrorum Ethewaldi et Hugonis quondam Karl episcoporum excepta vicaria viginti marcarum in eadem ecclesia taxanda per nos et a nobis et successoribus nostris in perpetuum conferenda Insuper quia dicti abbas et conventus nos offenderunt eo quod nobis contradicentibus ecclesiam sancti Michaelis de Appelby per Ricardum priorem de Wedirhall et quosdam monachos fuerint ingressi dicti abbas et conventus in hoc supposuerunt dictos priorem et monachos gracie nostre ut in arbitrio nostro sit utrum velimus a dicto prioratu ipsos penitus hac vice tantum ammovere vel gratiam eisdem ibidem remanendi facere In cuius rei testimonium presenti scripto cirographato residenti penes nos et successores nostros qui pro tempore fuerint signum nostrum una cum signis tam capituli nostri Karl quam dictorum abbatis et conventus ad eternam rei memoriam apponi fecimus et parti residenti penes dictos abbatem et conventum signum nostrum una cum signo capituli nostri Karl similiter apponi fecimus Hiis testibus magistris Sewalo decano Ebor Godefrido de Ludham precentori Ebor ecclesie Symone de Heviham archidiacono de Estring Stephano de Eglesfeld Galfrido de Eylesbyr Iohanne de Aseby et dominis Walter de Rudham et Elya capellano domini Karl et aliis Dat die conversionis sancti Pauli apostoli anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo