Charter Document - 03330102
Charter Number: | 03330102 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus has litteras visuris vel audituris Silvester miseracione divina Karl ecclesie minister humilis salutem in Domino sempiternam Eorum est non inmerito precibus annuendum qui nichil preter id quod iustum est petunt et honestum Cum igitur dilecti in Cristo filii canonici sancte Marie de Asseby quibus ad fabricam ecclesie sue non modicus labor incumbit benefactoribus suis indulgentiam a nobis concedi devote postulaverint de Dei misericordia confisi omnibus parochianis nostris et aliis quorum dioecesani hanc nostram ratam habuerint indulgentiam qui predictis canonicis ad operis sui promocionem aliquid pie contulerint si de peccatis suis contriti fuerint et confessi viginti dies de iniuncta sibi penitencia relaxamus rogantes et monentes quatinus attendentes quod qui seminat temporalia metet vitam eternam huius indulgencie nostre participes vos efficere studeatis Datum apud Pypwell viii die Martii pontificatus nostri anno quinto