Charter Document - 03330094

Charter Document - 03330094


Charter Number: 03330094
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

W Dei gratia Karleon episcopus omnibus Cristi fidelibus hoc presens scriptum inspecturis vel audituris eternam in Domino salutem Advestram volumus devenire notitiam quod cum dilectus in Cristo filius quondam Iohannes de Vetriponte pro salute anime sue antecessorum et successorum suorum hospitale sancti Nicholai iuxta Appelby Deo et ecclesie sancte Marie Magdalene de Hepp et canonicis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam quantum in ipso fuit contulerit intuitu caritatis nos religionem et hospita[lit]atem domus de Hepp attendentes ac paupertati et misericordie ipsius affectu paterno compatientes dictum hospitale sancti Nicholai cum omnibus pertinentiis ac libertatibus suis Deo et dicte ecclesie sancte Marie Magdalene de Hepp et canonicis ibidem Deo servientibus autoritate diocesana pro nobis et successoribus nostris in perpetuum confirmamus ita tamen quod abbas et canonici dicte domus de Hepp tres leprosos in eodem hospitali in perpetuum exhibebunt salvis etiam nobis et successoribus nostris ratione ipsius loci obedientia canonica dignitate episcopali ac iure parochiali In huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Datum apud Herdington pontificatus nostri anno septimodecimo vicesimo die Octobris