Charter Document - 03330093
Charter Number: | 03330093 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presens scriptum visuris vel audituris W miseracione divina Karl episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod cum bone memorie Hugo Karl episcopus ecclesiam de Werkewrth que ab antiquo de iure ad ecclesiam Karl pertinebat ad ius et proprietatem eiusdem ecclesie sicut decuit revocasset inter eundem predecessorem nostrum H episcopum Karl ex una parte et abbatem et conventum Novi Monasterii Cist ordinis Dunelm diocesis ex altera super omnibus decimis provenientibus in territorio grangie sue de Straton site in parochia de Werkewrth quam dicti abbas et conventus ante ipsum fere per quadraginta annos pacifice possiderant iuxta tenorem privilegiorum suorum dando pro bono pacis ecclesie de Werk sex marcas ad duos terminos ut ab omni lite que oriri posset super decimis pretaxatis recederetur de consensu parcium adhibito etiam capituli Karl assensu talis composicio amicabiliter intercessit scilicet quod dicti monachi dabunt annuatim episcopis Karl sex marcas argenti secundum tenorem instrumenti confecti inter partes de eadem composicione Nos quidem dictam pacem et concordiam perpetuo valituram ratam habemus et dictorum monachorum perpetue paci providentes confirmamus eandem ita quod siquid firmitatis et perpetuitatis instrumento prefato minus contineatur expressum volumus ex hac nostra concessione et confirmacione suppleri Act anno gratie mccxxviii ad nativitatem sancte Marie virginis Hiis testibus magistro A de Len archidiacono Norhumbr magistro G archidiacono Karl Hugone de Normanvil persona de Stanfordh magistro Roberto de Oterint magistro Hereberto Henrico clerico de []